monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 5, 6
Divisio. MONTANUS VOTIENUS in has quaestiones divisit: an in re vis sit. nulla, inquit, vis est: quae arma, quam pugnam, quae vulnera habet? volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? 'rapuisti' inquit 'filium meum'; immo nepotem suum sustulit, immo venientem non potuit excludere. an, si pro illo fuit fieri vim, quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit: vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem villam armata manu, coniugem, liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? et medici alligant et corporibus nostris, ut medeantur, vim adferunt. an pro illo fuerit rapi: hoc loco accusatio novercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.